Mortua est autem Maria in Cades, dum quadragesimum, ut dicit Josephus, complesset annum, ex quo Aegyptum dereliquit, in initio mensis Xantici, qui et Nisan, secundum lunam. Et sepelierunt eam in montem qui vocatur Sin. Transactisque triginta diebus fletus, Moyses populum purgavit hoc modo: Vitulam trimam totam rubeam extra castra combussit. Et prosequitur hic Josephus ordinem cinerum lustrationis, quem Dominus decima die mensis septimi fieri praecepit, et videtur velle nunc primo combustionem hujusmodi a Moyse factam. Unde etiam subdit: Hoc etiam venturos servare praecepit: et potuit esse, quod impediti hucusque distulerunt, quia nec Pascha interim celebrasse leguntur. Cum autem intraverunt terram promissam, secundum praecepta Domini, legitima sua prosecuti sunt. Etiam hic dicit Josephus, antequam redissent in Cades, eos venisse ad terminos Idumaeae, et misisse nuntios ad Edom, pro libertate transitus per terram suam. Quod cum prohibuisset Moyses inde recessit per desertum iter faciens. Historia Numeri dicit post mortem Mariae misisse Israel ad Edom. Nec est liquidum utrum Josephus per anticipationem, an liber Numeri per recapitulationem hoc dixerit. Nos vero, sequentes ordinem historiae, dicimus quod mortua Maria indiguit populus aqua, factaque seditione contra Moysen, et Aaron in populo, oraverunt ambo ad Dominum. Quibus Dominus ait: Tolle virgam, et congrega populum ad petram, et percussa dabit vobis aquam. Utrum virga quae fronduerat, an alia usus est Moyses, hic est dubium. Et tamen quia in Numeris legitur, virga, quae erat in conspectu Domini, videtur fuisse virga, quae erat in arca. Et congregata multitudine ante petram, dixit Moyses: Audite rebelles et increduli, nunquid de petra hac poterimus aquam vobis ejicere? Hic autem cum in aliis egissent Moyses, et Aaron fiducialiter, turbati populo murmurante, diffidenter egerunt: quod Domino manifestante, cognitum est. Non enim ex opere eorum aliquo, vel verbo hoc perpendi potuisset, nisi forte quia Moyses quasi dubitans dixit: Nunquid poterimus, etc. Quia inde sensus affirmationis poterat elici, quasi poterimus, vel negationis, quasi non poterimus. Cum ergo percusisset prius virga silicem, quia desperaverat, non manaverunt aquae. Secundo vero ictu egressae sunt ita largissimae, ut biberet populus et jumenta. Et dixit Dominus Moysi et Aaron: Quia non credidistis mihi, non introducetis populos hos in terram eorum. Haec est aqua contradictionis, quia etiam electi desperaverunt de promissis, et potentia Dei, quasi contradicentes promittenti.